- MEDICAE Gallinae
- MEDICAE Gallinaemaxime olim expetebantur ad seminium, utpote generis excellentis et magnitudinis haud vulgaris. Athenaeus, καὶ οἱ Περσ1ικοὶ ἀλεκτρυόνες, Et Persici galli: unde Περσικὸς ὄρνις, Persica avis absolute, gallus Hesychio. Aristophani Μῆδος ὄρνις, Medica Avis, in Avibus dicitur, et Scholiasti eius, Μηδικὸς, Medica. Neque tantum, qui Medici generis erant, sed etiam gallum gallinaceum absolute, Περσικον ὄρνιθα et Μῆδον appellabant, a tiara seu crista recta; quam capite gerit. Idem Interpres, Μήποτε οὖν τὸν ἀλεκτρυόνα λέγει, Μῆδος γάρ λέγεται ἄρεως δὲ νεοττὸς, ἐπεὶ ἄλκιμος καὶ μάχιμος etc. Sed et praestantissimi in eo genere Medici sive Petsici: quibus e locis gallinae allatae vel ex eo seminio propagatae Melicae, pro Medicae, veterib. Romanis dictae sunt, ut Varro testatur l. 3. RR. c. 9. Has cum nostris Indicis, quas antiqui vocarunt Meliagridas, male confundunt quidam. Vide Salmas. ad Solin. p. 871.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.